monumenta.ch > Plinius > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 43
{XI} arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam, et inde Veneti primum, proximique Pannoniae et agentes circa mare Hadriaticum.